Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré Vita Lutgardis Virgine IntraText CT - Text |
Liber III
Acta ultimis vitae annis in caecitate; Obitus; Miracula.
Caput I
Apparitiones B. Jordani
Generalis Praedicatorum,
Jacobo de Vitriaco et aliorum.
Tertium
jejunium septem annorum.
[1.] De eo quod undecim annis ante mortem caeca effecta est; unde consecuta est splendidius lumen interius.
Nunc ergo libro secundo fideliter executo, tertium quoque de transitu ejus nihilominus inchoamus. Anno ferme undecimo, antequam ab hac vita migraret, praeludium quoddam et vitae quietissimae, et mortis felicis accepit .Instar enim Patriarcharum Isaac et Jacob oculis ambobus orbata, luminis coelestis fulgorem solito perfectius est adepta. Indignum enim erat ut mens ejus, radiantissimo interius lumine decorata, exterius quodam modo luminis istius tenebris fuscaretur. Quid enim dubitet corporalium rerum imaginibus, quae per oculos foris menti probantur influere spiritualem mentis aciem non retundi? Caecata ergo foris, tota mente interius in lumine ferebatur. Hoc solum pia Lutgardis in hac caecitate plangebat, quod spirituales amicos suos in hac vita ulterius non videret: sed hunc mirae simplicitatis affectum, cito ab ea Christus sua pietate dimovit, et eos videndos tantum in patria precabatur. Et in hoc capitulo Frater Bernardus addidit, quod ab ejus ore audivit, sibi Dominum respondisse, Caecitatem quidem quam immisi tibi, patienter accipias: quia promitto tibi, quod sine purgatorio de corpore te assumam. Amicos vero quos te in hac vita causaris amplius non visuram, videndos tibi in aeterna patria conservabo.