Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas of Cantimpré
Vita Lutgardis Virgine

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

3. Quomodo tertio septem annos jejunando cosummavit.

Eodem igitur anno, in vigilia Nativitatis Domini, cum B. Lutgardis a prima hora diei usque ad // sextam oraret, et in spiritu quasi tenebras sentiret, taedere coepit in tantum, quod in haec verba prorumperet: Domine, quid est quod sentio? Quid est, quod patior? Certe, si aliquem amicum in coelo vel in terra, qui pro me oraret, haberem, talem in corde duritiem non sentirem. Haec illa cum lacrymis dicente, ecce subito, ante mentis ejus oculus, spiritus quidam tam lucidus et tam gloriosus apparuit, quod [c]um praeclaritatis magnitudine non agnovit. Cui illa dixit: Quis est Domine? Et ille: Ego sum, inquit, Frater Jordanus quondam dictus magister Ordinis Fratrum Praedicatorum. Ego de hoc seculo ad gloriam tra[n]sivi, et inter Apostolorum, et Prophetarum choros sublimatus enitui: ecce missus sum ad te ut in festo isto gratissimo te consolarer. Tu autem jam secura esto de praemio: quia in proximo est ut a Domino coroneris. Psalmum vero, Deus misereatur nostri, cum Collecta de Spiritu sancto, quem me vivente et rogante pro nostro Ordine dicere promisisti, usque in finem vitae tuae diligenter observa. Cumque pia Lutgardis, illum pro quodam Ordinis Fratre interrogaret; respondit: Pro obedientia, quam mihi, et dilectione quam tibi exhibuit in proximo benefaciet ei Deus: haec dicens disparuit, et eam in tanta consolatione quantam unquam prius habuerat dereliquit. Haec eadem fere, et si modo dissimili, dictus venerabilis Pater Fratri Ordinis post obitum revelavit; et quod in Ordine sublimium Praelatorum in coelo locatus esset, honorabili schemate demonstravit. Igitur dictum venerabilem virum Lutgardis mire in vita dilexerat, et ipse ei super omnes feminas confidebat, adeo ut eam totius Ordinis Praedicatorum matrem constitueret et nutricem: quam etiam super omnes Ordines devotam et sedulam vidimus erga Fratres; unde et pro eis specialiter quotidie sedulum Deo obsequium exhibebat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL