Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré Vita Lutgardis Virgine IntraText CT - Text |
14. Quomodo Sorores, quae erant in infirmaria, redarguit; et praedixit, quod post mortem ejus Dominus corripereteas: et qualiter hoc factum est.
Frequenter Sorores in infirmaria Moniales redarguerat, eo quod minus bene et minus attente Canonicas Horas Deo solverent divinitus constitutas. Cumque anno dimidio ante mortem suam correctionem plenariam, secundum quod Divinae Reverentiae congruebat, in ceteris non videret; dixit: Scio quod post obitum defectum istum in Sororibus manus Domini vindicabit; et tunc verbi mei memores et flagelli humiliter corrigentur, et mox retrahet manum Dominus, quam extenderat in vindictam. Quam veraci spiritu haec fuerint prophetata, non est qui ambigat. Statim enim ut pia Lutgardis beata morte defuncta est, pestilentia gravis in conventu Monialium mox grassatur, et infra brevissimi temporis spatium, numero quatuordecim, Moniales probatissimae sunt defunctae. Ego enim sub eo tempore ibidem veni, et duas spiritu carneque sorores uno spatii momento migrantes, celebrata pro eis Missa in uno tumulo sepelivi. Nec mora post haec, cum se debiles in infirmaria,in dicendis solicite Horis, plenissime correxissent; manum suam, secundum quod pia Lutgardis praedixerat, Domino misericorditer revocante, pestilentia mox cessavit. Rogo ergo vos o Aquiriae Dominae et Sorores ut piam Lutgardem in omnibus dictis quae observare poteritis, observetis: exemplorumque ejus inhaerete vestigiis, et spero quod ejus precibus pervenietis ad palmam, et in hoc exemplum sumite, quod subjungo.