Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas of Cantimpré
Vita Lutgardis Virgine

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

19. Quomodo multis annis praedixerat, quod mihi sufficere deberet minor digitus
suus postmortem suam, qui manum ejus affectaveram, et quam miraculose hoc adimpletum sit.

Annis pluribus ante mortem ejus plures Moniales et conversos Fratres instanter rogaveram, ut si contingeret, sicut heu! contigit, me in morte piae Matris Lutgardis non esse presentem; manum ejus abscissam mihi, ob sacram ejus memoriam, reservarent: et in hoc licentiam venerabilis Hawidis ejusdem loci Abbatissae obtinueram. Ut autem feminarum natura est, celanda penitus celare non posse, secundum illud vulgare proverbium,
Scilicet ut taceas femina, si qua . . . potest;
Moniales piae Lutgardi, quid de abscindendan manu illius ordinaveram; indicarunt. Nec multo post, cum in Aquiriam veniens cum ea habere colloquium incepissem; ipsa me vultu intuens serioso, dixit: Audivi, fili carissime, quia manum mihi post mortem abscindere jam dispouis: tu autem quid de manu mea facere cogites multum miror.Ego igitur rubore perfusus; Credo, inquam, quod in bonum animae et corporis mei tua mihi manus obveniet, si eam consequar, ut intendo. Tunc illa, sereno, ut erat, vultu subridens, et auricularium digitum dextrae manus in subliminari fenestrae, in qua colloquebamur deponens, Satis, inquit, tibi sufficiet, cum istum digitum post mortem meam habere potueris. Tum ego confidentius jam invectus: Nihil inquam, mihi ex tuo, Mater, corpore sufficere poterit, nisi manum aut caput habeam, quo tunc relever toto orbatus. His dictis ad alia verba descendimus, nihil alicui inde dicens, nihilque ponderans aut advertens. Ergo illadefuncta, ubi nondum adhuc elato in ecclesiam corpore in infirmaria servabatur, quidam Guido devotissimus juvenis, et alius socius suus, Fratres Conversi piae Lutgardi manum abscindere cogitabant: sed cum hoc praesumere non auderent, eumdum digitum dextrae manus, quem mihi sufficere dixerat, amputarunt, et dentes de ore ejus numero sexdecim extraxerunt. Cognita autem morte ejus, et digitum amputatum audiens, nec quis digitorum esset intelligens; Nunc, inquam, videbo lucidius, si vere Prophetes pia Lutgardis esse probabitur: quae dextrae manus suae auricularium mihi sufficere ante annos plurimos jam praedixit. Veni ergo in Aquiriam et eumdem, sicut praedixerat, amputatum inveni, et per omnia mihi sufficere eum, et felicem me fore, si hunc obtinere possem solicitus cogitavi. Super eo ergo Abbatissam adiens preces supplices cum lacrymis fudi: sed cum magno dolore meo solam ipsam Abbatissam inexorabitem mox inveni: credo tamen quod non sine dispensatione superni consilii: probare enim Omnipotens ordinabat, ut secundum promissum piae Lutgardis ejus digitum obtinerem, quem nescia simplicias denegarat. Iterato autem secundum tempus in Aquiriam veni, vitamque piae Lutgardis scribere promittens, cum ingenti cordis laetitia super-aurum et argentum optatum munus accepi. Nec me in hoc invidus aliquis mordeat aut judicet arguendum: si piae Lutgardis, nondum adhuc canonizatae, digitum tanto amore complector: quia beatissima Natalia Adriani Martyris mox occis brachium abscidit. Venerabilis quoque Mariae de Oignies, nondum canonizatae, digitum in morte praecisum, piae memoriae quondam Aconensis Episcopus, et postea Romanae Curiae Cardinalis, annis multis ad collum suspensum pro maximo munere, solemnis memoriae Papae Gregorio nono, contra blasphemiae spiritum, quo atrociter tentabatur, portandum dedit. Beatae quoque Elizabeth Thuringiae Lantgraviae, nostro tempore mox defunctae pollex, cum indice mox abscissus fuit. Quod autem in S. Natalia, et memorabili viro Jacobo Cardinali, et in Gregorio Romanae urbis Pontifice, et aliis multis fide dignis tanta auctoritate praecessit; nullus in me quasi factum stultum et impium, nisi plane stultus et impius, judicabit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL