Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré Vita Lutgardis Virgine IntraText CT - Text |
5. Quomodo Miles idem voluit eam violenter rapere, et ipsa miraculose evasit.
Despectum ergo se dolens Miles, quid facere possit excogitat; et accidit quod Lutgardis, a sorore sua pernuntios accersita, iter arriperet: cui juvenis obvius cum turba satellitum eam rapere nitebatur. Mox puella, equo quo sedebat exiliens, a manibus se juvenis violenter extorsit; et tota nocte fugiens, per ignota silvarum, Angelico ductu, ad domum nutricis mane pervenit. Quam ut nutrix vidit, suspicata raptum, dixit: Numquid te juvenis ille hac nocte violenter oppressit? Cui illa : Non inquit. Nec mirum si nutrix hoc suspicabatur, ut diximus: Servi enim ejus, ut viderunt praecedenti vespere juvenem super se cum manu valida venientem, fugerunt; et ut in talibus mos est, inclamaverunt juvenem ut raptorem. Et ille voce clamantium pavefactus, cessavit a persecutione Virginis, et aufugit. Occasione igitur hujus clamoris et fugae, in suspicionem hominum innocens puella devenit.