Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas of Cantimpré
Vita Lutgardis Virgine

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

12. Quomodo Dominus compatienti infirmis, dedit ei gratiam sanitatum; et postea ut intelligeret Psalterium et postea ut, perditis istis, gratiam Dei, quoad viveret, impetravit.

Spiritu pietatis super infirmos et debiles mirabiliter movebatur, adeo ut cum afflictis ipsa magis in spiritu torqueretur. Dedit ergo ei Deus ita universaliter gratiam curationum, ut si esset macula in oculo, aut malum aliud in manu, pede, vel membris aliis, ad contractum salivae vel manus illius protinus curabantur. Cumque in hac gratia multitudine hominum obrueretur, qui eam in oratione saepius impedirent; dixit Domino: Quid mihi, Domine, ista gratia, per quam a vacando tibi frequenter impedior? Aufer eam a me, ita tamen ut mihi in melius gratia commutetur. Et Dominus: Quid vis, ait, ut pro hac gratia detur tibi? Et illa volo, inquit, ut ad majorem devotionem Psalterium, per quod orem, intelligam. Et factum est ita. Nam ut illo in tempore probatum est, Psalterium tanto lucidius intellexit, quando radiantiori lumine fuerat illustrata. Post haec cum nondum se tantuum, quantum putaverat, in hac gratia proficere comperisset, (reverentia enim velati mysterii mater est devotionis, et res celata avidius quaeritur, et venerabilius absconsa conspicitur) dixit Domino, Quid mihi idiotae et rusticae, et Laicae Moniali Scripturae secreta cognoscere? Cui Dominus: Quid vis? Volo, inquit, [cor tuum. Et Dominus, Quin ego potius et cor tuum volo. Cui illa: Ita sit Domine: sed tamen sic.] ut cordis tui amorem cordi meo contemperes et in te cor meum possideam; omni tempore tuo munimine jam securum. [Facta est ex tunc communicatio cordium quin potius unio spiritus increati et creati per excellentiam gratiae; et hoc est quod Apostolus dicit. Quae adhaeret Deo, unus spiritus efficitur]. Attende, Lector, mira dicturus sum: Ab illo ergo die, sicut nutrix cum flabello infantulum custodit in cunis, ne eum muscarum protervitas inquietet; ita in ostio cordis eju Christus ad custodiam haesit: ut nec tentatio carnis, aut turpis saltem cogitatio, mentem ejus ad momenti spatium perturbaret Quid miri? quid novi? Idem ille est, qui dixerat ex antiquo; Qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei. Oculis plus aliis membris cavere solemus. Quid nvi igitur, si animae piae Lutgardis Christus cavit quam pupillae sui oculi comparavit? Minus dixi quam debui. Dignior est quaelibet anima fidelis, oculo corporis Christi, cujus oculus moriens caligavit, et totum corpus pro anima in redemptionis piaculum obtulit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL