Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré Vita Lutgardis Virgine IntraText CT - Text |
22. Quomodo transivit ad Ordinemm Cisterciensem, de Ordine S. Benedicti.
Fuit autem praeclara
Lutgardis in monasterio S. Catharinae annis ferme duodecim Monialis: et erat
illo in tempore Magister Joannes de Liro dioecesis Leodiensis, virutique in
omni sanctitate praecipuus: qui beatae ipsius feminae propositum perfectissimum
sciens, eam admonui, ut in Aquiriam coenobium ad Ordinem Cisterciensem, loco et
Praelatione derelicta, transiret. Cumque linguae diversitatem in Monialibus
ibidem Gallicis causaretur; monasteriumque ejusdem Ordinis in Herkenrode, ubi
linguaTeutonica habebatur, intrare potius maluisset dixit ei Dominus: volo ut
ad locum Aquiriae finaliter pergas, et nisi facias ego te deseram. Sed et
quaedam beatissima virgo, Christina nomine, cujus meminit venerabilis Jacobusin
Vita beatae Mariae de Oignies, cujus quoque Vitam et ipsi descripsimus; spiritu
compulsa divinitus ad eam accessit, in haec verba prorumpens: Quid cunctaris,
inquit, adimplere ea quae tibi ex instinctu divino jubentur? Cui cum pia
Lutgardis, illa quae praemisimus linguae diversitate, quantum ad hominem
rationabiliter satis, opponeret; inspirata protinus Christina respondit. Potius
vellem in Inferno esse cum Deo, quam in coelo cum Angelis sine Deo. Revera bene
et digne respondit. Ubicumque enim Christus, ibi et paradisus est: et hoc quia
Veritas mentiri non potuit, quae latroni in cruce dixit: Hodie mecum eris in
Paradiso. Constat enim quod illa die nequaquam anima Christi in Paradisum
empyreum, aut terrestrem ascendit; sed cum Divinitate ad inferna descendit et
cum eo latronis anima, quam secum futuram esse praedixit; et per hoc ubicumque
esset, argumento necessario, per locum a causa, Paradisum esse probavit.
Praesentia enim Christi locum, quantumque odibilem, reddit summe delectabilem
et spectabilius appetendum . . . . Posito enim quod Infernus aequiparari non
poterit simpliciter Paradiso, tamen fuit approbanda responsio; quoniam magis
eligendum est, esse in quocumque loco cum summo et increato bono; quam in loco
quantumcumque bono, vel terrestri vel empyreo Paradiso cum quolibet creato
bono. Digne ero, ad verba Christinae confirmata, pia Lutgardis offert ad omnia
separatam; neque enim fuit difficile aliquid persuadere Lutgardi, in quo
perfectioris vitae sanctimonia videretur. Parens ergo monitis dicti Magistri,
ad monasterium Ordinis Cisterciensis, quod dicitur Aquiria, in terra Ducis
Brabantiae, cum omni mentis tranquillitate transivit. Quo audito Moniales S.
Catharinae inconsolabiliter doluerunt;dolorem vero earum Lutgardis comperiens,
compassa est tribulatis. Cumque pro pace earum Domino suplicaret, apparuit ei
gloriosa Virgo Maria, dulcissima consolatrix; et congratulata est ei quod Domum
et Ordinem sibi specialiter dedicatum introisset: Domum vero, pro qua ipsa
rogaret, et spiritualiter et temporaliter suis precibus promoveret: quod usque
in hodiernum diem absque ullo dubio in ipsa S. Catharinae Domo videmus, dum
ubique fere Ordinis illius tepeat disciplina; ipsum vero monasterium, magis
modo quam unquam antea, floreat in virtute, et temporalibus sit copiosius
augmentatum. Consulo autem tibi, [o collegium sanctimonialum S. Catharinae] ut
adhuc pro te matrem flagites, ut quod hic quondam fecit in terris, idem faciat
in supernis.
Hic liber primus de iis, quae pia Lutgardis in Ordine S.Benedicti gessit, finem
suscipiat: ut ad secundum librum expeditiori ordine procedamus.