Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas of Cantimpré
Vita Lutgardis Virgine

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

2. Quomodo B. Virgo conquesta est de gravitateAlbingensium, et propter hoc jussa est septem annis continue jejunare in pane et cerevisia, tantum ut Dominus propitiaretur populo suo.

Immintente peste gravissima Albigensium haereticorum beatissima Virgo Maria apparuit ei vultu lugubri, etfacie denigrata. Cui in visione compassa Lutgardis, cum magno rugitu cordis et vocis quaesivit ab ea: Quid habes, inquit, o piisima Domina, ut tanto pallore squalleat tua facies; plena omnium gratiarum. Et beata Virgo: Ecce, inquit, ab haereticis et malis Christianis rursus crucifigitur Filius meus, rursus conspuitur. Tu ergo assume tibi lamentum, et jejuna annis spetem contuis ut quiescat Filii mei, quae generaliter imminet orbi terrae. Ex hinc ergo septem annis continuis Lutgardis in pane tantum et cerevisia jejunavit. Et magnitudinem vide miraculi. Obedientia saepe coacta, pulmenti aliquid accipere in ore tentavit: sed nihil horum ad magnitudinem fabae guttur ejus transire praevaluit. Et licet ipsamet mirabili qu[]dam et incredibili abstinentia continue laboraret; gaudebat tamen, quando Conventus melius habebat in cibis; ita quod per mensem melius diceret se habere si quando conventus semel pitantiae abundantiam habuisset. Non enim omnibus in exhibitione gratiae commune posse esse sciebat, quod sibi singulari dono ad remedium multorum pietas divina contulerat: et hoc contra illos, qui fingunt laborem in praecepto, statuuntque communiter omnibus observandum, quod ipsi vel suffragante gratia, vel opitulante natura observare sine molestia potuerunt. [Ipsa autem quanto plus continuavit jejunia, tanto fuit corpore et corde robustior.]




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL