Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas of Cantimpré
Vita Lutgardis Virgine

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

4. Quomodo quemdam Simonem, Foviacensem Abbatem, liberavit a Purgatorio, violentissimis precibus ad Deum factis.

Sub eodem fere tempore quidam Simon, vir nobilis deTeutonia natus, et optime litteris institutus, Ordinem Cisterciensem intrans, Fodiacensis Abbas postea factus est: qui licet fervens esset desiderio, amaro tamen zelo insubjectos invectus, immatura morte praeventus est. Hic cum piam Lutgardem pro sanctimonia vitae dilectissimam habuisset, eam sua morte turbatam graviter dereliquit: pro quo mox afflictiones et jejunia faciens, rogavit Dominum, ut defuncti animam liberaret. Cumque multum precibus insisteret, respondit ei Dominus: Consolare, quia ob gratiam tui illi bene faciam, pro quo oras. Illa autem importunius instans, secundo responsum accepit, hominem debere in proximo liberari: Ete illa; [Quidquid mihi vis dare solatii, illi animae in purgatorio tribuas. et subjunxit:] Nullo modo,o Domine desistam a fletibus, nec tuis unquam promissionibus consolabor, nisi illum liberatum viderim, pro quo peto. Nec passus est eam Dominus ulterius tribulari, sed apparuit ei Dominus, et praesentialiter secum liberatam a purgatorio animam mox adduxit dicens: Consolare dilecta: ecce enim anima, pro qua petis. Nec mora: pia Lutgardis prostrata in faciem, super liberationem animae Dominum benedixit. Anima autem exultabunda et laudans, piae Lutgardi gratias retulit; et ad potiora transiens, in magna gloria coelorum ardua penetravit. Iste idem Simon postea piae Lutgardi frequenter apparuit; et inter cetera dixit ei, quod quadraginta annos in purgatorio peregisset, nisi eum oratio illius apud misericordem Dominum adjuvisset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL