Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré Vita Lutgardis Virgine IntraText CT - Text |
8. Quomodo Mag. Joannes de Liro apparuit ei statimmortuus; et quid Christus dixit ei, dum plangeret illum mortuum.
Consimilis in genere, sed in piaculo multum dissimulis visio, Lutgardi per idem fere tempus apparuit. Praedictus venerabilis Joannes de Lior, vivens cum Lutgarde pactu minierat, ut qui prius ex ipsis a mundo decederet, post mortem superstiti appareret. Curiam ergo Romanam idem Joannes pro negotiis adiens religiosarum mulierum, quae per Brabantiam ab aemulis turbabantur; eveniens circa montes Alpium, est defunctus. Nec mora sub ejusdem mortis articulo, apparuit visibiliter Lutgardi, in claustri ambitu stanti. Vivere ergo illum credens, manu innuit, ut locutorium introiret; ubi scilicet loqui secundum ordinem posset. Cui ille; Ego, inquit sum mortuus et ab hoc seculo transii; et ut veritatem Dei implerem, quae inter nos ex pacto convenerat, tibi defunctus apparui. Et mox illa interram prostrata quaesivit: Quid autem significat vestimentum triplex, quo tanta gloria potitus indueris? Et ille Vestimentum, inquit; nive candidum, virgineae carnis meae, quam ab utero inpollutam servavi, innocentiams ignat: rubicundum vero, labores et tolerantias, quibus ad mortem perductus sum, quas multo tempore pro justitia et veritate sustinui, apte demonstrat: caeruleum vero, quo in superficie vestior, spiritualis vitae perfectionem significat. Haec dicens ab oculis mirantis evanuit. Illa autem et visionem et obitum dicti Magistri, sorori ejus carnali et aliis monialibus indicavit. Verum tamen cum ipsa piaLutgardis dictum venerabilem virum, et si Deo datum, sibi tamen defleret albatum; in ipso luctu ei Dominus per haecverba respondit: Cur fles, Lutgardis? et quamobrem affligitur cor tuum? Numquid non melior sum tibi, quam decem filii? Haec igitur, sicut Laica Monialis, cum non intelligeret, interpretata audisset, non ultra defunctum luxit; sed in morte illius dominum per omnia benedixit.