Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas of Cantimpré
Vita Lutgardis Virgine

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

9. Quomodo secundo revelatum est ei, ut alios septem annos pro peccatoribus jejunaret: et sicut ipse Christus Patri se pro peccatoribus in sacramenti sacrificio quotidie se offerebat, sic et ista se Christo offerret.

Expletis praetaerea supradictis septem annis, quibus in pane et cerevisia jejunavit, iterato revelatum est ei, ut pro peccatoribus universaliter jejunaret. Quod illa gratanter accepit; et alios septem annos in pane tamen et olere jejunavit. adjecit autem Dominus visionem, et rapta in spiritu vidit salutis nostrae Principem Jesum, cum vulneribus quasi recentibus atque rubentibus, vultui Patris ad stantem, et patri pro peccatoribus supplicantem. Qui conversus Lutgardi dixit: Videsne tu, quemadmodum me totum Patri pro meis peccatoribus offero? Sic etiam volo, ut te mihi totam pro meis peccatoribus offeras, et zelum contra illos in vindictam accesum avertas. hoc idem ei dominus Jesus in sacrificio Missae quotidie fere dicebat: Quod autem preces et jejuni atque labore B. Lutgardis virtutem magnam haberent, in morte testata est illa beatissima Mariae de Oignies; ubi velo ipsius caput suum velans ac ligans, spiritu prophetiae tacta praedixit: Sub coelo, ait, non habet mundus Domina Lutgarde fideliorem, et magis efficacem in precibus pro liberandis animabus a Purgatorio, et pro peccatoribus exoratricem. Spiritualia miracula in vita sua nunc facit; corporalia post mortem efficiet. Quam vera ista sint, multi et in vita ejus experti sunt, et post mortem; sicut postea praesens scriptura testabitur, non desinit operari.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL