Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text |
[38.] Post haec de
domo propria et cognatione digressa, castrum in confinio Alamanniae, quod Loen
dicitur, expetivit: ubi cum quadam religiosissimae vitae reclusa Ivetta nomine,
moram per novennium faciens, mira per eam operatus est Dominus. A qua reclusa,
multa, quae de Christina scripsi, revelata suscepi: de longinquis enim
Galliarum partibus ad eam propter hoc veni.