Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text |
3. Et noverit quicumque legit haec, talibus me testibus credidisse, qui nequaquam a centro veritatis etiam pro amputandis capitibus deviarent. Fatemur quidem, et verum est, narrationem nostram omnem hominis intellectum excedere, utpote quae secundum cursum naturae fieri nequaquam possent, cum tamen sint possibilia Creatori; nec ea ullo modo scribere praesumpsissem, nisi me venerabilis Jacobi episcopi in majoribus rerum gestarum testimonium praecessisset. Hinc ergo opus aggredientes, in primis quemadmodum nutrita sit, postmodum educata, atque inde cetera illius gesta, prout certissima et indubitabili relatione didicimus, exequamur.