Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput III. Injustorum eleemosynis graviter afficitur; victus ac vestitus; sensus ex damnandis et salvandis; cordium scrutationes; variae praedicationes; ecstasis, etc.
34. Famem etiam maximam, quae fuit anno circiter
ab Incarnatione Domini MCLXX, multo tempore ante praedixit. Alia quoque multa
nimis, quae jam adimpleta sunt, et quae adimplenda credimus, Christina
praedixit.