Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput III. Injustorum eleemosynis graviter afficitur; victus ac vestitus; sensus ex damnandis et salvandis; cordium scrutationes; variae praedicationes; ecstasis, etc.
35. Proinde cum esset familiaris valde monialibus
S. Katerinae extra oppidum S. Trudonis; et cum ipsis aliquando [sedendo]
loqueretur de Christo, subito et inopinate rapiebatur a spiritu, corpusque ejus
velut trochus ludentum puerorum in vertiginem rotabatur, ita quod ex nimia
vehementia vertiginis nulla in corpore ejus membrorum forma discerni posset.
Cumque diutius sic rotata fuisset, acsi vehementia deficeret, membris omnibus
quiescebat; sonabatque proinde inter guttur et pectus ejus, quaedam harmonia
mirabilis, quam nemo mortalium vel intelligere posset, vel aliquibus artificiis
imitari. Solam flexibilitatem musicae et tonos ille ejus cantus habebat; verba
vero melodiae, ut ita dicam, si tamen verba dici possunt, incomprehensibiliter
concrepabant. Nulla interim de ore ejus vel naso vox vel anhelitus spiritalis
exibat, sed inter solum pectus et guttur harmonia vocis angelicae resonabat.