Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput IV. Secessus Sanctae ad Ivettam reclusam; cantus ac Scripturarum scientia; aestimatio apud comitem Lossensem; de quo vivente bene meirta, post mortem ejus, poenas purgatorii in se Sancta partitur; amor solitudinis.
39. Igitur in eodem loco, omni nocte Christina
Matutinorum frequentans vigilias, recedentibus omnibus de ecclesia, et
obseratis januis, per aream pavimenti ecclesiae deambulans, canticum tantae
dulcedinis emittebat, ut potius videretur cantus angelicus quam humanus. Cantus
ille tam mirabilis erat auditu, ut omnium musicorum instrumenta, omnium mortalium
voces excelleret; minor tamen in longe impar dulcedine illus harmoniae jubilo,
qui dum mente excederet, inter guttur et pectus ejus [incomparabilis]
resonabat. Cantus, inquam iste Latinus erat, mirisque consonantium clausulis
exornatus.