Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput IV. Secessus Sanctae ad Ivettam reclusam; cantus ac Scripturarum scientia; aestimatio apud comitem Lossensem; de quo vivente bene meirta, post mortem ejus, poenas purgatorii in se Sancta partitur; amor solitudinis.
40. Intelligebat autem ipsa omnem latinitatem, et
sensum in Scriptura divina plenissime noverat, licet ipsa a nativitate litteras
penitus ignoraret, et earum obscurissimas quaestiones spiritualibus quibusdam
amicis, cum interrogaretur, enodatissime reserabat. Invitissime tamen [ac
rarissime] facere voluit; dicens Scripturas sanctas exponere, proprium esse
clericorum, nec ad se hujusmodi ministerium pertinere. Clerum ac maxime
sacerdotes propter nimium amorem Christi miro modo venerabatur, cum tamen versa
vice multas ab eis injurias pateretur. Peccantes sacerdotes vel clericos
secretius et cum mira reverentia quasi proprios patres dulciter admonebat, ne
bonum nomen Christi per excessus suos in populis blasphemarent.