Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput IV. Secessus Sanctae ad Ivettam reclusam; cantus ac Scripturarum scientia; aestimatio apud comitem Lossensem; de quo vivente bene meirta, post mortem ejus, poenas purgatorii in se Sancta partitur; amor solitudinis.
42. Et quidem cum idem Luduicus comes die quadam
acclinis in atrio ecclesiae jaceret multo milite stipatus, illa superveniens
clam capiti comitis imminebat. Quae oculis ac manibus elevatis dicere coepit
cum mira oris gratia: O quam pulcher es, Domine! quod milites audientes
dicebant comiti: Audisne, domine comes; qualiter haec Sancta te laudat? Et
comes: Novi, inquit, quem laudat.Non sum ego, sed laudat coelestem Dominum
suum, qui pulchritudinum creator est, et pulcherrimus omnium. Tum illa: Verum,
inquit, dixisti. Tu ergo cur istum non diligis?