Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput IV. Secessus Sanctae ad Ivettam reclusam; cantus ac Scripturarum scientia; aestimatio apud comitem Lossensem; de quo vivente bene meirta, post mortem ejus, poenas purgatorii in se Sancta partitur; amor solitudinis.
43. Idem ipse comes aliquando in palatio suo apud
Loen, quod nunc destructum est, cum Limburgensi, et cum alio comite hora meridiana
super culcitram in aestate colloquendo jacebat. Ad quorum colloquium Christina
constanter accurrens inclamat comiti Luduico: O miserrime cum quibus nunc agis
colloquium? Ecce tecum quasi amicus agit, qui inimicus jam manum proditurus
apponit. Mox vocem Feminae proditor ille perhorrens, ad horam conticuit,
verumque verbis dissimulans, eventum rei exitus approbavit.