Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput IV. Secessus Sanctae ad Ivettam reclusam; cantus ac Scripturarum scientia; aestimatio apud comitem Lossensem; de quo vivente bene meirta, post mortem ejus, poenas purgatorii in se Sancta partitur; amor solitudinis.
44. Hic idem Luduicus comes cum in extremis
ageret, Christinam ad se vocari fecit, eam obnixius postulans, ut secum usque
ad horam sui obitus remaneret. Qua favente benignus, comes omnes* qui cum eo
erant, secedere jubet a thalamo; Christinam autem solam secum retinuit in
conclavi. Nec mora: comes virtute, qua potuit, erexit se, et supplex ante pedes
Christinae toto corpore factus, ei omnia peccata sua ab anno aetatis suae
undecimo usque ad diem illam cum maximis lacrymis recitavit; et hoc non pro
indulgentia, quam dare no potuit, sed ut magis ad orandum pro eo, hoc piaculo
moveretur. Post [658] haec comes omnes suos intra thalamum vocari fecit, et
secundum consilium Christinae sua disponens mortuus est. Et vidit illa animam
ejus tradi ad purgatorium, poenis acerrimis cruciandam.