Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput IV. Secessus Sanctae ad Ivettam reclusam; cantus ac Scripturarum scientia; aestimatio apud comitem Lossensem; de quo vivente bene meirta, post mortem ejus, poenas purgatorii in se Sancta partitur; amor solitudinis.
45.
Quem pia Mulier non modice miserata, a Domino obtinuit, ut cum illo exactura in
purgatorio supplicia partiretur. Nempe cum illi [post mortem] apparuisset,
auxilium petiturus, dixit ad eum Christina: Age nunc, et vade hinc, et secundum
divinum judicium poenas ro peccatis exolve; ego vero in meo corpore exactura
tormenta dimidiam purgatorii tui partem excipio. His ita gestis, videres
Christinam multo post tempore nocturnis horis flammeis vaporibus [interdum vero
frigorum algoribus] cruciari; et certum, secundum quod anima comitis
altaernatis cruciatibus torquebatur. Loca etiam, in quibus dictus comes
peccare solebat, irremediabilibus lacrymis irrigabat, et in quibus laetatus
ille inaniter fuerat, ista dolebat.