Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput V. Vita qualis proxime ante mortem; languor; mors secundo ac tertio obita; Sepultura; Translatio; Auctoris paroenesis; Elevatio corporis; Miraculum.
48. Haec et hujusmodi dicens, tundebat corpus
suum. Tunc interum assumens personam corporis, quasi spiritui dicebat: O anima
misera! sic quare me crucias? Quid te tenet in me, et quid te delectat ex me?
Quare non sinis me redire ad terram, unde assumptum sum, et quiescere, quousque
tibi in novissimi judicii die restituar? Quare non vadis ad requiem
tuam, ut fruaris potioribus in supernis? Haec dicens suspirabat, et anhelabat*
et flebat. Nec mora; quiescens paululum cum silentio, et cogitatione sancta in
Deum sincerius incalescens, in risum dulcissimum resolvebatur, et tollens
ambabus manibus pedes suos, cum maximo affectu deosculabatur plantas ejus atque
dicebat: O dulcissimum corpus! quare verberavi te? Quare convicia intuli tibi Numquid obedisti mihi
in omne opus bonum, quod Deo auctyore aggressa sum facere? Tu tormenta, tu
labores benignissime ac paaatientissime pertulisti, quae spiritus imponebat.