Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput V. Vita qualis proxime ante mortem; languor; mors secundo ac tertio obita; Sepultura; Translatio; Auctoris paroenesis; Elevatio corporis; Miraculum.
50. Cibo in extremo vitae suae tempore raro valde
et modico pascebatur. Ad colloquium cum sororibus et religiosis, sicut ante
consueverat, sedere nolebat, sed gustans modice, et somno ad momento refecta,
nocte nondum media ad deserta transibat. Numquam in diebus illis risum quis
vidit de ore ejus, sed erat similis illi, qui nimio dolore amens effectus est. Orans,
plangens incedebat et moerens; et hoc ideo, ut creditur a quibusdam, kquia ei
solito amplius de statu mundi et malitia ejus Dominus revelavit. Unum erat,
quod cum miro ejulatu saepius deplangebat, totum fere humanum genus in
effusionibus seminum esse corruptum, et propter hoc iram Dei per vindictam toti
fere Christianitati citius imminere.