Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput V. Vita qualis proxime ante mortem; languor; mors secundo ac tertio obita; Sepultura; Translatio; Auctoris paroenesis; Elevatio corporis; Miraculum.
51.
Ingruente vero tempore, quo languore mortis debuit detineri, tam assiduam
contemplationis gratiam adepta est, ut molestum ei valde esset, aliorsum aciem
mentis intendere. Extremo ergo quiescens ab omnibus, Beatricem quamdam S.
Katerinae monialem benigne rogavit, ut sibi lectum secrete in thalamo
praepararet, eo quod sibi languoris infirmitas immineret. Qua praesto faciente,
quod petiit, ipsa decubuit, et ingravescente morbo exercebatur. Cumque
per hebdomadas tres languore detenta fuisset, communionem corporis Dominici, et
unctionis oleum postulavit. Quo facto, ipsa quam praedixi, Beatrix coram ea
genibus provoluta rogavit, ut certificaret eam in rebus aliquibus, antequam
vita exederet. Cumque reticeret illa, aliorsum eam intetam existmans, distulit
quaestionem, exiensque thalamum aliquid factura, solam eam interim dereliquit.