Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput V. Vita qualis proxime ante mortem; languor; mors secundo ac tertio obita; Sepultura; Translatio; Auctoris paroenesis; Elevatio corporis; Miraculum.
52. Proinde fertur a quibusdam, eam saepius in
vita rogasse Dominum, ne eamin morte aliquibus miraculis honoraret, sed communi
hominum morte defungi permitteret, et in hoc quoque a Domino exaudita est: nam
dicta Beatrix antequam reverteretur, vocante Christo, [Christina] spiritum
exhalavit. Nec mora, reversa Beatrix
cum quadam sorore, invenit in terra coprus exanime, mortuorum more prostratum,
et vere credo ministerio angelorum. Tunc Beatrix impatientius agens,
ruit super defunctae corpus, clamans super defunctae corpus, et ejulans
vehementer. Cumque inter clamandum
defunctam saepius interrogaret, cur sine licentia, cure sine commendatione
sororum abisset ad Dominum, tandem in spiritu vehementi, concepta fiducia, fixo
vultu in ora defunctae, dixit: O Christina! obediens sempe mihi in vita fuisti;
adjuro ergo nunc te et contestor per Dominum Jesum Christum, quem in vita
ardenti desiderio dilexisti, ut obedias mihi etiam nunc; quia potens potes per
illum, cui nunc jungeris, quaecumque vis, revertarisque ad vitam, et dicas
mihi, quod a te aperiendum in vita magno desiderio postulavi.