2. Haec igitur, ut diximus, praefatus venerabilis
Jacobus episcopus de ea commemorat. Ego autem reliqua indignus F. Praedicatorum
Ordinis ob aedificationem legentium et specialiter Christi laudem, [haec] licet
imperito sermone descripsi, certus utique relatione narrantium. Nec
immerito certum me dixerim, cum tot plane testes habeam in pluribus, quae
descripsi, quot tunc temporis in oppido S. Trudonis ut ratione potuerunt. Neque
enim haec in angulo gesta sunt, sed plane in populis; nec tantum temporis
transiit, quod ea absorbuit et sepelivit oblivio, cum non eo amplius quam anni
octo sint, quo haec scripsi post mortem ejus. Alia vero quae nemo hominum scire potuit nisi ipsa, ab illis proprie
audivi, qui ea ab ore illius se percepisse testati sunt.