Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput I Sanctae Natales; Viso post mortem purgatorio, ad vitam redit, ut animas ibidem detentas juvet; quam acerba, illaeso corpore, pro eisdem sit passa.
4. Igitur
memorabilis Christi virgo Christina ex oppido S. Trudonis in Hasbania honestis parentibus
oriunda fuit. Haec, defunctis parentibus, cum duabus sororibus ipsa junior
relicta est. tunc sorores secundum religiosae vitae modum vitam suam disponere
cupientes, sororem aetate majorem, ut vacaret orationi, mediam ut [domus] curam
ageret; juniorem autem Christinam, ut ad pascua euntia pecora custodiret,
instituunt. Nec mora: viliori et humiliori officio deputatae Christus non
defuit consolator; quinimo illi dedict gratiam internae dulcedinis, secretisque
coelestibus eam saepius visitabat. Mansit tamen cuncits incognita, solique Deo
tanto notior, quanto secretior. Unde per Isaiam gloriatur dicens:
Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Est enim ipse verecundus amator.