Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput I Sanctae Natales; Viso post mortem purgatorio, ad vitam redit, ut animas ibidem detentas juvet; quam acerba, illaeso corpore, pro eisdem sit passa.
6. Statim, inquit, ut defuncta sum,
susceperunt meam animam ministri lucis, angeli Dei, et deduxerunt me in locum
quemdam tenebrosum et horridum, animabus hominum plenum. Tormenta, quae in ipso loco videbam, tanta et tam
crudelia erant, ut nulla lingua haec loqui sufficeret. Et vidi inibi multos
defunctos, quos dudum, in carne cognoveram. Ego autem illas miseras animas non
modice miserata requirebam, cujusmodi esset hic locus. Cogitabam autem hunc
esse infernum. Et responderunt mihi ductores mei: Quia hic locus purgatorius
est, in quo poenitentes peccatores in vita poenas luunt. Inde deduxerunt me ad
tormenta inferni, et agnovi etiam ibi quosdam, quos viventes agnoveram.