Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput I Sanctae Natales; Viso post mortem purgatorio, ad vitam redit, ut animas ibidem detentas juvet; quam acerba, illaeso corpore, pro eisdem sit passa.
8. Nec mora, mihi Dominus in responsione
congratulans, jubet animam meam reduci ad corpus. Et videte quam veloces angeli
ad praeceptum Domini! Ea etenim hora, qua dicebatur in Missa pro me celebrata
primo Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, anima mea throno divinae majestatis
astabat. Ubi vero Agnus Dei tertio dicebatur, ab angelis velocibus restituta
sum corpori. Sic modus regressionis meae, et egressionis fuit, et ad
correctionem hominum redonata sum vitae. Nunc ergo non conturbent vos illa, quae visuri estis in me, quia super
intellectum sunt illa quae Deus ordinabit mecum. Nec enim talia visa sunt inter
mortales. Haec audientes amici ejus, admirati sunt, et cum stupore, quae futura
erant, praestolabantur.