Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput I Sanctae Natales; Viso post mortem purgatorio, ad vitam redit, ut animas ibidem detentas juvet; quam acerba, illaeso corpore, pro eisdem sit passa.
9. Igitur post haec, cum Christina hominum
praesentias miro horrore fugeret in desertis, in arboribus, in summitatibus
turrium vel templorum vel quarumlibet rerum sublimium, putantes eam plenam
daemonibus, tandem cum magno labore captam vinculis eam ferreris manciparunt:
ubi dum multas poenas pateretur, et penurias, maximine tamen in odore hominum,
nocte quadam adjuta a Domino, vinculis et compedibus solutis evasit, fugitque
in remotis deserti silvis, et ibi in arboribus avium more vivebat. Cumque
egeret cibo (nec enim, quamquam subtilissimum corpus ejus, sine victu [esse]
poterat) et fame gravissima torqueretur, nullo modo tamen reverti volebat, sed
sola cum Domino in desert secreto manere. Orationem ergo fundens ad
Dominum, petivit supplex, ut ejus angustias misericordiae suae oculis
intueretur. Nec mora: ad se reflectens oculos, videt aridas mammas virginei
pectoris sui contra ipsa naturae jura lactis stillare dulcedinem. Mira res! et
post incomparabilem Christi Virginem Matrem cunctis seculis inaudita.
Stillantem igitur liquorem in cibum sumens, novem hebdomadibus proprio virginei
lactis ubere nutrita est. Interim ergo a suis requisita, inventa et rapta est, et,
ut prius, vinculis ferreis mancipata; sed frustra.