Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput I Sanctae Natales; Viso post mortem purgatorio, ad vitam redit, ut animas ibidem detentas juvet; quam acerba, illaeso corpore, pro eisdem sit passa.
10.
Liberata enim a Domino venit apud Leodium civitatem. Quae sacrosanctas
Agni immaculati paschalis carnes esuriens, supplicavit presbytero S.
Christophori ut eam angustiatum in pluribus communione sancta muniret. Cumque
sacerdos promitteret, sed se ad horam occupatam non posse [diceret] illa,
dilationis impatiens, venit ad alterius ecclesiae presbyterum, et petit corpus
Christi. Qui mox precibus precantis assurgens communicavit eam. Nec mora:
quodam impetu commota diffugiens, civitatem egressa est. Miratus ergo presbyter
fugientem, concurrente alio presbytero S. Christophori, ambo eam usque ad
fluenta Mosae fluminis insecuti sunt. Quam ad obvias aquas se comprehendere posse gavisi, cernunt stupidi ante se
in vero corpore feminam quasi phantastico profundos aquae gurgites introire, et
per aliam fluminis ripam ab aquis immunem exire.