Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text |
[14.]
Media etiam nocte quandoque surgebat, et canes totius civitatis S. Trudonis
provocans ad latratus, quasi bestia fugiens praecurrebat, insequebanturque eam
canes, et per silvas atque condensa spinarum agitabant eam, ita ut nulla pars
corporis ejus a plaga remaneret immunis, et tamen cum sanguinem diluisset,
nullum laesurae vestigium apparebat. Hoc idem per se cum spinis et vepribus
faciebat, ita ut sanguine per totum corpus perfusa undique videretur. Unde
multi, qui saepius hoc videbant, mirati sunt, unde tantus sanguis in uno
corpore abundabat. Exceptis enim istis effusionibus sanguinis, ex vena
saepissime multum valde sanguinem minuebat.