Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput II. Mirabilia in subtilitate et figura corporis sanata tibia, liberatione a captivitate, oleoque ex uberibus effluente. Communior vivendi modus; fructus sacrae synaxeos; commendatio eleemosynae; vaticinium.
17. Pro his et hujusmodi sorores ejus, et amici
erubsecentes non modice, eo quod eam homines plenam daemonibus reputarent,
nequissimum quemdam et fortissimum virum conveniunt, qui accepta mercede eam
insequeretur ac caperet, et vinculis ferreis manciparet. Cumque nequam ille eam
per deserta insequeretur, nec manibus eam capere posset, semel tandem attingens
eam, tibiam ipsius clava confregit. Qua deportata domi, medicum sorores ejus
mercede conducunt, qui confractae tibiae illius curam impenderet. Deducta est
ergo apud Leodium in curru.