Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput II. Mirabilia in subtilitate et figura corporis sanata tibia, liberatione a captivitate, oleoque ex uberibus effluente. Communior vivendi modus; fructus sacrae synaxeos; commendatio eleemosynae; vaticinium.
18. Conscius autem medicus fortitudinis illius,
eam in cellario ex omni parte munito, vinculis fortiter constrictam et ad
columnam ligatam, januis obseratis inclusit. Cumque fascibus medicinalibus
tibiam illius stringeret et foveret, medico recedente, apposita detrahebat,
indignum ducens alium suis plagis medicum adhiberi praeter Salvatorem nostrum
Jesus Christum. Nec illam fefellit Omnipotens. Nam nocte quadam, cum
divinitatis in eam spiritus irruisset, solutis vinculis, quibus ligata erat,
sanata ab omni incommodo, per aream cellarii deambulabat ac tripudians, laudans
et benedicens illum cui soli mori et vivere delegisset. Claustris ergo celarii
spiritus ejus arctari se sentiens, arrepta saxo de area cellariii, in spiritu vehementi
murum pervium fecit; et ut utamur exemplo, velut sagitta, quae quanto fortius
in arcu stringitur, tanto robustius jaculatur, sic spiritus ejus ultra quam
justum erat arctatus (quia: Ubi spiritus Domini, ibi libertas) cum ipso carneae
molis corpore per aeris vacuum instar volucris volasse perhibetur.