Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput II. Mirabilia in subtilitate et figura corporis sanata tibia, liberatione a captivitate, oleoque ex uberibus effluente. Communior vivendi modus; fructus sacrae synaxeos; commendatio eleemosynae; vaticinium.
21. Factum est enim die quadam, ut agitata a
spiritu vehementissime, ad ecclesiam quamdam in villa, quae dicitur Guelleir
confugeret, inventoque aperto fonte sacro baptismi, illis se totam immergeret.
Quo facto, hoc inibi dicitur consecuta quod contemperatio, ex tunc fuit modus
ejus vitae hominibus, quietiusque habuit postea, et melius pati potuit odores
hominum, et inter homines habitare.