Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput II. Mirabilia in subtilitate et figura corporis sanata tibia, liberatione a captivitate, oleoque ex uberibus effluente. Communior vivendi modus; fructus sacrae synaxeos; commendatio eleemosynae; vaticinium.
22. Sacramentum Dominici corporis et
sanguinis frequenter, et maxime diebus Dominicis in sancta devotione sumebat,
recipiebatque in eo robur corporis, ut dicebat, et maximam laetitiam spiritus.
Proinde nihil [eorum] quae propria pro Christo reliquerat, vel ad se jure
hereditario pertinere debebant, uti in cibum vel potum poterat, sed communibus
hominum eleemosynis, quas ostiatim quotidie mendicabat, ut eorum peccata
portaret, quorum eleemosynis pascebatur. Dicebat autem quod ea de causa, a Dei spiritu cogebatur sceleratorum
hominum eleemosynas mendicare, ut per has ad horrorem peccatorum et vitae
poenitentiam vocarentur. Aiebat enim quod nulla re magis Deus erga peccatores
ad misericordiam flecteretur, quam dum peccatores erga proximos misericordia
moverentur. Unde illud viri sapientis: Numquam misericordia, numquam pietas
potuit nisi in bonum claudere ultimum diem. Et ut [haec] exemplo
pateant, quodam facto Christinae, quae diximus, confirmemus.