Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput III. Injustorum eleemosynis graviter afficitur; victus ac vestitus; sensus ex damnandis et salvandis; cordium scrutationes; variae praedicationes; ecstasis, etc.
25. Cum illi deesset manica in tunica sua vel
caputium in scapulari, obvium aliquem habens, de quo hoc suscipere spiritu
interius admonita debuisset, rogabat illum. Quod si daret, agebat gratias; sin
autem, denegatum auferebat invito, propriisque vestibus assuebat. Nec
erubescebat, si confusae essent manicae, in una tunica colore dispariles. Vestes
ejus erant tunica alba, et scapularium album, tegens totum corpus usque ad
pedes, nec aliis frequenter consutum filis, nisi corticis arboris tiliae, vel
viminibus salicis, vel ligneis parvisque verubus. Calceamento carebat, nudis
incedens pedibus temporibus indiscretis. Escis vilibus et abjectis pro epulis
utebatur, et scutellarum lavaturas, quae projici debebant, aqua apposita
bulliebat, et hoc cum pane furfureo ac duro nimis, emollito tamen prius in
aqua, sumebat in cibum. His biduo vel plerumque triduo continuato jejunio
vescebatur.