Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput III. Injustorum eleemosynis graviter afficitur; victus ac vestitus; sensus ex damnandis et salvandis; cordium scrutationes; variae praedicationes; ecstasis, etc.
26. Honores summo studio fugiebat et gloriam;
dicebatque pro hujusmodi maxime illos in inferno vel purgatorio cruciari,
quibus agnitionem veritatis suae Christus in vita donaverat. Quasi moriens et lugens semper incedebat: quippe
cui Deus morientium quotidie vel ad salutem vel ad interitum merita revelabat.
Cum aliquis in urbe defunctus esset, quem damnatum pro culpa per spiritum
cognovisset, flebat, ac torquebat et retorquebat se, curvabatque [se] ac
incurvabat, et recurvabat brachia ac digitos suos, velut si sine ossibus essent
mollitie flexibiles. Ipse autem dolor ejus intolerabilis erat cunctis
videntibus, ut nulla eum duritia hominum sine maxima sui contritione [atque
compassione] sustinere valeret. Pro iis vero, qui salvandi discedebant, tanto
tripudio resultabat, quod miro modo esset mirabile, eam in tant jocunditate
vivere. Unde illi, qui ejus virtutem spiritus cognoscebant, facile
animadvertere poterant in gaudio vel moerore, quid in urbe esset morientibus
affuturum.