Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput III. Injustorum eleemosynis graviter afficitur; victus ac vestitus; sensus ex damnandis et salvandis; cordium scrutationes; variae praedicationes; ecstasis, etc.
27. Libentissime ac benignissime morientibus
assistebat, exhortans ad peccatorum confessionem, et poenitentiae fructum, ad
spem perennis gaudii, et horrorem exitialis incendii. Nec hoc solum in
Christianos morientes, verum etiam in Judaeos, quorum congregatio in urbe
maxima erat, mirabili compassione solicita faciebat. Misericordissimum autem
Christum Dominum referebat; in eos tamen qui ad ipsum converti vellent; et invitum
valde illum vindicatam sumere de peccatis hominum, et contristari eum, quotiens
hoc facere, peccatis hominum exigentibus cogeretur; occasiones vero ipsum
diligenter inquirere, per quas salutem miseris dare possit. Et perfundebatur
mira oris gratia, quando de Christo Domino hoc dicebat.