Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput III. Injustorum eleemosynis graviter afficitur; victus ac vestitus; sensus ex damnandis et salvandis; cordium scrutationes; variae praedicationes; ecstasis, etc.
28. Referebat autem locum esse vicinum inferis in
purgationem eorum constitutum a Deo, qui immanibus sceleribus foedati erant,
contriti tamen fuerant in extremis. Hunc locum in tantum cruciatibus horridum
referebat, quod nulla ei ad supplicia inferorum esset distantia, excepto quod
ii, qui in his suppliciis vexbantur, spe veniae suspirabant. iis in tortura
daemones praeesse dicebat, ipsosque in tormentum daemonibus traditos tanto ab
eis acerbius cruciari, quanto se in his breviora cruciandi tempora habere
cognoscunt.