Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput III. Injustorum eleemosynis graviter afficitur; victus ac vestitus; sensus ex damnandis et salvandis; cordium scrutationes; variae praedicationes; ecstasis, etc.
29. Spiritu prophetiae in multis claruit, multos
praemonuit ad salutem, multos de secretis et occultis sceleribus in occulto
redarguit, et ad poenitentiam revocavit. Quando illa miserabilis congressio
facta est [anno Domini MCCXIII mense Octobri] inter ducem Brabantiae et ejus
adversarios, ubi in loco, qui dicitur Steps tot centena hominum occisa sunt,
ipsa Beata mulier eadem die clamabat quasi parturiens atque dicebat: Heu, heu!
video aerem gladiis et sanguine plenum. Currite sorores, currite; rogate
Dominum; lachrymas fundite, ne contineat in ira misericordias suas. Et cuidam
moniali in ipso monasterio S. Katerinae [prope oppidum S. Trudonis] dixit:
Curre, filia, curre ad orationem velociter; et roga Dominum pro patre tuo, quia
in maximo nunc discrimine constitutus est.