Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput III. Injustorum eleemosynis graviter afficitur; victus ac vestitus; sensus ex damnandis et salvandis; cordium scrutationes; variae praedicationes; ecstasis, etc.
31.
Quidam fuit nobilis ultra mare ad sepulchrum Domini proficiscens. Rogata et
jurata est Christina ab uxore dicti nobilis, ut eum prece sua salvum ac sanum
reduceret. Cujus adjurationem gravem ducens Christina, multas tamen preces,
labores et vota pro milite. Domino obtulit, eumque sanum reduxit, et dixit
uxori suae quasi obstomachans: Ecce per importunitatem adjurationis tuae sanum
reduxi virum tum; sed scito nunc, quod non diu tamen ejus praesentia
laetaberis. Cujus verbum non multo post verum apparuit, cum paucis evolutis
diebus vir ille nobilis ab hac vita migravit, et uxorem ac filios in
desolatione et tristita dereliquit.