Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput III. Injustorum eleemosynis graviter afficitur; victus ac vestitus; sensus ex damnandis et salvandis; cordium scrutationes; variae praedicationes; ecstasis, etc.
32. Sed et multo ante tempore praedixit, quod
terra Sancta Jerusalem Saracenis impiis subderetur. Cumque venisset dies, quo a
Solahadino, rege Persarum, capta fuit Jerusalem, cum sepulchro Domini et Cruce
Christi, ipsa in castro de Loen posita, rei eventum cognovit in spiritu. In quo
facto vehementer exultans, rogabatur a praesentibus causam tantae exultationis
edisserere. Recte, inquit, exulto, quia Christus Dominus hodie cum angelis
laetabundus exultans occasionem dedit, qua humani generis multitudo salvetur.
[656]