Thomas of Cantimpré De S. Christina Mirabili Virgine Vita IntraText CT - Text
Caput III. Injustorum eleemosynis graviter afficitur; victus ac vestitus; sensus ex damnandis et salvandis; cordium scrutationes; variae praedicationes; ecstasis, etc.
33. Cumque praesentes, inquirerent, quae esset
occasio: Terram, inquit, sanctam hodie impiorum manibus traditam cognoscatis,
magnamque occasionem per hoc datam salutis: dignam enim Christus suam
contumeliam ducit, ut terra tradatur in dedecus, licet consecrata suae
praesentia passionis, peritura tamen cum mundo in fine mundi, cum per
recuperationem ejus animae perpetua permansurae; et suo sanguine redemptae, a
via impietatis ad viam justitiae convertentur; fundentque homines sanguinem in
negotio Terrae sanctae, vicemque mortis Christo in magna devotione rependent.
Tunc omnes, qui aderant admirantes, nonnulli eorum notant tempus, et reperiunt
eadem diem, post tempus scilicet, quo peragrato itinere interjacente, fama ad
transmarinos potuit pervenire.