Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gertrud von Helfta
Legatus Divinae Pietatis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XI
De virtute humilitatis, caeterisque pluribus inimul positis

[1] Hinc inter multa rutilantium virtutum quasi micantium stellarum claritatem quibus eam Dominus mirifice ad inhabitandum sibi decoraverat, praecipue in ipsa resplenduit humilitas, quae est omnium gratiarum receptaculum, universarumque virtutum conservatorium. Nam, ipsa scilicet humilitate inducente, reputabat se omnium donorum Dei tam indignam, quod nullomodo consentire potuit aliquod donum recipere in suum profectum, sed videbatur ipsa sibi esse sicut canalis, [p. 32] per quem gratia influeret electos Dei ex aliqua occulta Dei praeordinatione, cum omnino ipsa esset indigna, et indignissime ac infructuosissime susciperet omnia dona Dei tam minima quam maxima, excepto hoc solo quod laborabat ea sive per scripta, sive per dicta ad proximorum utilitatem erogare. Et hoc faciebat ea fidelitate quantum ad Deum, et ea humilitate quantum ad seipsam, quod saepius cogitabat intra se: "Etiamsi ego post hoc cruciabor in inferno secundum merita mea, tamen gaudeo quod Dominus tunc fructum donorum recipiet in aliis." Nullum enim tam vilem recognovit in quo sibi non videretur fructuosius repositum donum Dei quam in se, et tamen in nullo refugiebat quin omnibus horis paratam se exhiberet ad quaelibet dona Dei, et per consequens semper illa expendere ad utilitatem proximorum, quasi ad se minus pertineret quam ad altos, qui per ejus relationem susceperunt. In luce etiam veritatis se dijudicans, extremam se respexit inter illos de quibus Propheta dicit: Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo (Is 40:17). Et infra: : Quasi pulvis exiguus, etc. Sicut enim pulvis exiguus latens sub calamo vel simili, quadam exili umbra absconditur a radio solis, sic ipsa se alienando declinare nitebatur excellentiam tam praenobilium donorum Dei, et ea dona solummodo addicere ipsi qui aspirando praevenit quos vocat, et adjuvando prosequitur quos justificat; retinendo sibi tantummodo reatum illum quo tam gratuitis donis se ingratam, ut sibi videbatur, exhibuit et indignam; nec tamen reticere potuit pietatem Dei erga se ad gloriam ipsius, sed ad notitiam aliorum transferre curavit ea intentione qua dixit sibi in corde quo: "Nullo modo decet ut de benignitate Dei erga me fructus major non proveniat in aliis quam in me vilissima depravatrice possit provenire."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL