Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gertrud von Helfta Legatus Divinae Pietatis IntraText CT - Text |
[4] Transcursis itaque aliquibus diebus, cum praedictae promissionis Domini memor et suae indignitatis non immemor, requireret a Domino quomodo posset fieri, ut tam mirifica per se tam vilissimam operari dignaretur, Dominus respondit: "Nonne fides Ecclesiae universaliter continet quod olim soli promiseram Petro dicens: Quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis (Mt 16:19), et firmiter credit idem adhuc per omnes ministros ecclesiasticos fieri? ergo ob quam rem non aeque credis me posse vel velle perficere quidquid, instigante me amore, ore meo divino tibi promitto?" Et tangens linguam ejus dicens: "Ecce dedi verba mea in ore tuo, et confirmo in veritate mea omnia verba quaecumque, instigante spiritu meo, alicui ex parte mea dixeris; et si quid cuiquam promiseris in ferris de bonitate mea, certe ratum tenebitur in coelis." Ad haec cum illa diceret: "Domine, non gauderem si inde aliquis damnum consequi deberet, si ego impellente spiritu alicui dicerem aliquam culpam non posse manere impunitam, vel aliqua similia." Dominus respondit: "Quandocumque impellente justitia sive zelo animarum talia loqueris, ego pietate mea circumveniam personam illam, commovens eam ad compunctionem ne mereatur ultionem." Tunc illa requisivit a Domino dicens: "Domine, si tu veraciter loqueris per os meum, ut pietas tua dignatur asserere, quomodo fieri potest quod quandoque apud [p. 45] aliquos tam parvum habent effectum verba mea, quae quandoque cum tam magno desiderio laudis tuae profero ad animarum salutem?" Ad quod Dominus: "Non mireris quod verba tua quandoque laborant incassum, cum ego ipse in humanitate mea saepius praedicaverim in fervore spiritus mei divini, et tamen in aliquibus verba mea nullum attulerunt profectum, quia divina ordinatione mea omnia tempore suo disponuntur."