Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gertrud von Helfta Legatus Divinae Pietatis IntraText CT - Text |
CAPUT
II
De illuminatione cordis
[1] Ave, salus mea et illuminatio animae meae, grates tibi referat quidquid coeli ambitu, terrarum circuitu profundoque abyssi complectitur, pro inusitata illa gratia qua introduxisti animam meam ad cognoscenda et consideranda interiora cordis mei, de quibus mihi antea parva cura erat, sicut de interioribus, si dici possit, pedum meorum; sed tunc sollicite plura sensi in corde meo quae tuam mundissimam puritatem offenderent et caetera omnia tam inordinata et incomposita, ut nullam omnino tibi inhabitare volenti praeberet mansionem. Sed tamen non ista sicut nec omnis vilitas mea repulit te, Jesu mi amantissime, quin frequenter illis diebus quibus ad vivifica alimenta corporis et sanguinis tui accederem, visibili praesentia tua me dignareris, licet te clarius non viderem quam ea quae videntur diluculo, tamen ipsa cum benigna dignatione animam meam allexisti satagere, ut tibi familiarius uniretur, perspicacius intueretur et liberius frueretur.