Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gertrud von Helfta Legatus Divinae Pietatis IntraText CT - Text |
CAPUT
XIII
De custodia affectionum
[1] Item confiteor pietati tuae, benignissime Deus, quod adhuc alio modo adjecisti inertiam meam provocare et, quamvis per interpositam personam initiaveris, per teipsum tamen non minus misericorditer quam etiam dignanter consummasti. Quae dum proponeret mihi secundum Evangelium te in ferris natum primo a pastoribus inventum, addidit mihi hunc sermonem a te transmissum, ut si veraciter te vellem invenire, tamquam pastores gregibus, sic sensibus meis invigilare studerem. Quod ego minus gratanter acceptans et mihi valde incongruum judicans, cum scirem te mentem meam aliter affecisse quam ut deservirem tibi sicut pastor mercenarius domino quo, et hoc a mane usque ad vesperum cum dejectione spiritus in pectore versans, post Completorium cum in loco orationis me recollegissem, hac inductione tristitiam meam lenificasti: quia si sponsa accipitribus sponsi quandoque escam procuret, non ob hoc omnino ipsius amplexu frustratur; sic nec ego, si causa tui custodiae affectionum mearum et sensuum insudaverim, proinde» dulcedine gratiae tuae fraudarer; et ad hoc sub specie viridis virgae dedisti mihi spiritum timoris, quo nec ad modicum ab arctitudine amplexuum tuorum secedens pertingere possem per omnes fines inviarum in quibus affectiones humanae solent aberrare. Et adjunxisti, ut quandocumque aliquid subintraret quod attrahere conaretur quamlibet affectionum mearum, sive ad dextram, ut gaudium et spem, sive ad sinistram, ut timorem, dolorem vel iram, statim virga timoris tui reminarem et [p. 84] illam affectionem ex cohibitione sensuum in calore cordis decoctam, velut tenerum agniculum qui tam nuper ortus sit, tibi ad epulandum ministrarem. Verum quoties malitia impellente, hoc quod prius tibi obtuleram, cum se occasio praebuit, per levitatem sive commotionem in verbis vel factis relaxabam, videbar mihi hoc quasi dentibus tuis extrahendo rapere et inimico tuo praebere; et inter haec videbaris me tam benigna serenitate respicere, utpote omnino doli inexpertus putares me hoc tibi blandiendo inferre. Unde et ex hoc ad tantam dulcedinem piae commotionis multoties induxisti mentem meam, quod non credo quod aliquibus minis terrendo ad tantum affectum de caetero emendandi et cavendi me unquam posses inflexisse.