Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gertrud von Helfta Legatus Divinae Pietatis IntraText CT - Text |
[4] Hinc adjungere libet scripta quaedam Deo devotae personae [p. 25] cujusdam, quae sicut ex divina revelatione acceperat huic conscripsit in haec verba: "O sponsa Christi devota, intra in gaudium Domini tui," quia tam inaestimabilis suavitatis dulcedine Cor divinum afficitur erga te, pro fidelitate illa qua tot laboribus insudasti pro veritatis defensione, secundum quod optimum placitum suum, imo etiam tuum, pausare te desiderat sub umbra suae quietissimae consolationis. Nam sicut arbor bene radicata, quae juxta aquam transplantata ad humorem, emittit uberrimos fructus, ita et tu gratia Dei cooperante ex singulis cogitationibus, verbis et factis tuis fructus suavissimos defers dilecto, nec aliquando arescere poteris ad aestum persecutionis, quia ex fluentis plenissimis gratiae Dei frequentius irrigaris. Ex eo enim quod in omnibus operibus tuis solummodo laudem Dei et non tuam desideras, centuplicatum fructum defers dilecto ex omnibus quae perficere velles illis vel in aliis promovere si posses. Et insuper ipse Dominus Jesus pro te supplet Deo Patri omnem defectum ilium quem vel in te vel in aliis doles, et pro singulis te remunerare disponit tamquam si plenum effeceris profectum, ex quo omnis coelestis exercitus tibi congaudens miro modo jucundatur, et gratias agendo Dominum pro te collaudat."