Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gertrud von Helfta Legatus Divinae Pietatis IntraText CT - Text |
[9] Quidquid etiam cordi ejus incidit faciendum vel loquendum, hoc semper promovebat, ne forte in servitio Dei vel contemplationis studio aliqualiter impediretur. Quod etiam Domino placere tali revelatione certificatum est. Nam Domna M. cantrix dum vice quadam videret Dominum super solium excelsum sedentem, et istam quasi spatiando coram eo deambulantem, et crebrius ad vultum Domini respicientem, atque ad emissiones divini Cordis ardentissime inhiantem, et super hoc multum admiraretur, tale accepit responsum: "Conversatio hujus electae meae talis est, quod ut vides , singulis horis coram me de ambulando quasi sine intermissione desiderat et perquirit cognoscere beneplacitum Cordis mei. Unde cum in aliquo voluntatem meam comperit, mox omni conamine illud perficere satagens revertitur, mox ad alia mihi placita perquirenda, et etiam per consequens fideliter exsequenda, sicque tota vita ipsius mihi cedit in laudem et honorem." Tunc illa: "Domine mi, si talis est conversatio sua, unde tunc esse potest quod quandoque gravius judicat excessus et defectus aliorum?" Ad quod Dominus benigne respondit: "Ex eo certe quod ipsa nullam maculam cordi suo inhaerere permittit, non potest etiam aliorum defectus aequanimiter tolerare."